Glose
Exiguo enim conceditur misericordia.His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili poenitentia deleverunt.Potentes autem potenter,etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec poenituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennae.[ANAST.]Quamnam ob causam, etc.,usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo.